monumenta.ch > Plinius > sectio 84

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 84
{XXV} Aurum pluribus modis pollet in remediis volneratisque et infantibus adplicatur, ut minus noceant quae inferantur veneficia. est et ipsi superlato vis malefica, gallinarum quoque et pecuariorum feturis. remedium abluere inlatum et spargere eos, quibus mederi velis. torretur et cum salis gemino pondere, triplici misyis ac rursus cum II salis portionibus et una lapidis, quem schiston vocant. ita virus trahit rebus una crematis in fictili vase, ipsum purum et incorruptum.